Wis 1

1Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum: 2quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum: apparet autem eis, qui fidem habent in illum: 3perversæ enim cogitationes separant a Deo: probata autem virtus corripit insipientes. 4Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. 5Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. 6Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ eius auditor. 7Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum: et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis. 8Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, nec præteriet illum corripiens iudicium. 9In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. 10Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. 11Custodite ergo vos a murmuratione, quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit: os autem, quod mentitur, occidit animam. 12Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. 13Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum. 14Creavit enim, ut essent omnia: et sanabiles fecit nationes orbis terrarium: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. 15Iustitia enim perpetua est, et immortalis. 16Impii autem manibus et verbis accersierunt illam: et æstimantes illam amicam, defluxerunt, et sponsiones posuerunt ad illam: quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.
Copyright information for VulgCC